DBId: 2162
Entry author: Marina Santana
Node type: Printed
Machumetis Saracenorum Principis
Machumetis Saracenorum principis, eius que successorum vitae, doctrina, ac ipse Alcoran, :quo uelut authenico legum diuinarum codice Agareni & Turcae, alijq[ue] Christo aduersantes populi reguntur. quae ante annos CCCC, uir multis nominibus, Diui quoq[ue] Bernardi testimonio, clarissimus, D. Petrus Abbas Cluniacensis, per uiros eruditos, ad fidei Christianae ac sanctae matris Ecclesi[a]e propugnationem, ex Arabica lingua in Latinam transferri curauit. His adiunctae sunt Confutationes multoru[m], & quidem probatiss[imum] authorum, Arabum, Graecorum, & Latinoru[m], unà cum doctiss[imum] uiri Philippi Melanchthonis praemonitione. Quibus uelut instructissima fidei Catholicae propugnatorum acie, peruersa dogmata & tota superstitio Machumetica profligantur. Adiuncti sunt etiam De Turcarum, siue Sarracenorum (qui non tam sectatores Machumeticae uaesaniae quàm uindices & propugnatores, nominisq[ue] Christiani acerrimos hostes, aliqot iam seculis praestiterunt) origine, acrebus gestis, à DCCC annis ad nostra usq[ue] tempora, Libelli aliquot lectu dignissimi. Quorum omnium Catalogum uersa cuiusq[ue] tomi prima pagina reperies. /Haec omnia in unum uolumen redacta sunt, opera & studio Theodori Bibliandri, Ecclesiae Tigurinae ministri, qui collatis etiam exemplaribus Latinis & Arab. Alcorani textum emendauit, & marginibus apposuit annotationes, quibus doctrinae Machumeticae absurditas, contradictiones, origines errorum, diuinaeq[ue] scripturae deprauationes, atq[ue] alia id genus indicantur. Quae quidem in lucem edidit ad gloriam Domini Iesu Christi, & multiplicem Ecclesiae utilitatem, aduersus Satanam principem tenebrarum, eiusq[ue] nuncium Antichristum: quem oportet manifestari, & confici spiritu oris Christi Seruatoris
Koran. Latin
Basel
1550
2162
Translation
[24], 227, [1], 235, [9] p., 358 columns, [1] p. Notes Capitals and marginal notes. The second part has a separate half-title: Historiae de Saracenorum sive Turcarum origine, moribus, nequitia, religione, rebus gestis: itemq[ue] de ordinatione politiae eorundem domi & foris, & disciplina ac ordine militiae Turcicae, deq[ue] itineribus in Turciam. Vnà cum uitis omnium Turcicorum imperatorum ad nostra usque tempora, alijsq[ue] lectu dignissimis, hocq[ue] praesertim seculo cognitu utilissimis, ac ualde necessarijs. Quorum catalogum proxima statim pagella indicabit. Accesserunt huic editioni quaedam in priore omissa, necdum edita, ut uersa pagina lector cognosces. The third part has a separate t.p.: Confutationes legis Mahumeticae, quam vocant Alcoranum, singulari industria ac pietate à doctissimis atq[ue] optimis uiris partim Latinè, partim Graecè, ad impiae sectae illius, errorumq[ue] eius impugnationem, & nostrae fidei Christianae confirmationem olim scriptae, ac magno studio hinc inde conquisitae, inq[ue] lucem editae. Quorum catalogum uersa pagina continet. Adiecta quoq[ue] est Lodouici Viuis Valentini, uiri doctissimi, de Mahumete & Alcorano eius Censura, ex Libris ipsius de veritate fidei Christianae decerpta, unà cum alijs lectu dignissimis. Item Ioannis Cantacuzeni Constantinopolitani regis, contra Mahometica[m] fidem Christiana & orthodoxa assertio, quatuor libris comprehensa, & per Rodolphum Gualtherum Tigurinum è Graeco ante anos ferè CC scripto in latinum sermonem conuersa. Place of publication supplied from Adams M1890. MS inscription on t.p. in 16th century(?) hand: Robert Edmonds. Chain-staple mark on upper board. Chetham's Library acquisition date chetacq 16610000 Chetham's Library accession register chetreg 0775
Marina Santana